GUITEFLEDA vel VITEFLEDA

GUITEFLEDA vel VITEFLEDA
GUITEFLEDA, vel VITEFLEDA
fluv. Galliae, in Caletis, Orderico Vitali l. 12. memoratus, vulgo Vitefleu aut Vitefleur, Caneium Cany, Guitefledam Vitefleu, Paludellum Palvel, Vellas Veules praeterlabitur, et ad Clicadentes in Oceanum effluit. Nomen habet a fleda, seu ab aestu accessuqueve maris: idem enim fleda est, quod fleat aut flead Bedae et fleet Belgis Hadr. Vales. in voce Amfloat. Oritur autem Hericurtem seu vicum S. Malloni et currit Leucas plus minus 4. Vocatur Ripariade Witeflou, in vert. tabb. Fiscannensibus: item Pons de Witeflou, in literis datis A. C. 1229. vicus autem ipse ibidem dicitur Witeflo super mare, Witefleium Witefloi villa. Idem Hadr. Vales. in voce Caleti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”